- SUBSELLIA
- SUBSELLIAsedilia erant, in Comitio, in quibus ii Iudices, qui Magistrarum Curulem non gerebant, considebant causasque cognoscebant: quemadmodum contra tribunal, suggestus editior, locus erat, in quo Sella curulis, iurisdictionis insigne, constituta erat. Considebant autem in subselliis Tribuni Pleb. Quaestores, Triumviri, Aediles Pleb. et qui cum Curulibus Magistratibus iucicabant, Centumviri: Quinetiam ii, qui causas agebant, sive defenderent, sive accusarent. Vide Aldum Manutium de Quaesitis per Epistolam l. 2. Ep. 4. Cognoscebant vero solum, non autem iudicabant hi Iudices, Sigon. de Iudiciis l. 1. c. 7. etc. Sed nec firma haec subsellia erant, sed ad tempus exstruebantur, quoties iis opus esset, a tribunalium et subselliorum mancipibus, qui pecuniam a litigantibus postea reperebant. Donec id sublatum a Nerone, qui ex Aerario gratuita ptimus dedit, apud Sueton. c. 17. In Theatro Subsellia, per cuneos erant distincta, et alternatim viis per ambitum in descensu, separara: erantque cunei spatia, in quibus subsellia com ponebantur; viae vero per ambitum cardines dicebantur, quod multis versuris cuneos intersecarent, uti videre est apud Tertullian. de Spectaculis. At in Circo, recti ac perpetui Sedilium ordines, per longitudinem porticus, quam longa fuit, erant dispositi, quos proin limites vocat Tertullianus, lineas Ovidius: forte ut minus spatii perderetur. Vide Salmas. ad Solin. p. 918 et seqq. nec non ubi de Theatro, et supra in voce Circus, item Fori, Porticus Trisegae, Spectacula etc. Coeterum subsellium proprie θρόνος συνεχὴς, πολλὰς ἐχων καθέδρας Pausaniae: unde Casaubonus Subsellium, in Theatris, sedem sive ligneam sive lapideam κύκλῳ Θεάτρου, in otbem extensam, definit, ad Aug. Suetonii c. 43. ubi de Ordinibus Subselliorum Theatralium plura. Vide et infra Sytbronum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.